monumenta.ch > Hieronymus > 2 > sectio 59 > bnf9561.9 > bavPal.lat.823.155 > csg75.384 > csg42.127 > bnf13028.120 > sectio 8 > 8 > sectio 26 > sectio > sectio 28 > sectio 13 > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Michaeam, 1, 1, 10
Tropologice autem egredietur Dominus de loco suo, quem vel Filium, vel omnes sanctos intelligere possumus. Ipse enim Filius ait: Ego in Patre, et Pater in me . Et de sanctis: Habitabo et inambulabo in eis, et ero eorum Deus, et ipsi erunt mihi populus . De his ergo egredietur, non quod derelinquat eos; nam et de apostolis egrediebatur sermo Domini ad audientes, et tamen non relinquebat eos: et huiuscemodi loca, id est, ea quae Deum hospitem habere mereantur, quasi cum Christo resurgentia, et cum eo in coelestibus sedentia, sursum posita sunt.